monumenta.ch > Plinius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 3, 4
{I} T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt minus VII p., ubi vero plurumum, X tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinas territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra, Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.